De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Idem isti gratiam referre ipsos fatentur, non quia honestum est, sed quia utile. Quod non esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem expetendam esse, isdem etiam hoc colligimus.

Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli. Quis ergo controversiam facere audebit, an gratum esse honestum sit ? Quis non ingratum detestetur, hominem sibi ipsum inutilem ? Quid autem cum tibi narratur, " Adversus summa beneficia amici sui ingratus est," quomodo adficeris ? Utrum tamquam rem turpem fecerit, an tamquam rem utilem sibi et profuturam omiserit ? Puto, nequam hominem existimas, cui poena, non cui curatore opus sit ; quod non accideret, nisi gratum esse per se expetendum honestumque esset.

Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, an sint honesta, interprete egent. Hoc expositum est pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat. Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in omnium animos receptum quam referre bene meritis gratiam ?