De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Patris beneficia vinci a filii beneficiis non possunt. Quare ? Quia vitam accepit a patre, quam nisi accepisset, nulla dare beneficia potuisset." Hoc commune est patri eum omnibus, qui vitam alicui dederunt ; non potuissent enim referre gratiam, nisi vitam accepissent. Ergo nec medico gratia in maius referri potest (solet enim et medicus vitam dare), nec nautae, si naufragum sustulit. Atqui et horum et aliorum, qui aliquo modo nobis vitam dederunt, beneficia vinci possunt ; ergo et patrum possunt.
Si quis mihi beneficium dedit, quod multorum beneficiis adiuvandum esset, ego autem illi beneficium dedi id, quod nullius egeret adiutorio, maius dedi quam accepi. Pater filio vitam dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam tuerentur ; filius patri si dedit vitam, dedit eam, quae nullius desideraret auxilium in hoc, ut permaneret ; ergo maius beneficium accepit a filio pater, qui vitam accepit, quam ipse illi dedit.
Haec non destruunt parentium venerationem
nec deteriores illis liberos faciunt, immo etiam meliores ; natura enim gloriosa virtus est et anteire priores cupit. Alacrior erit pietas, si ad reddenda beneficia eum vincendi spe venerit. Ipsis patribus id volentibus laetisque contigerit, quoniam pleraque sunt, in quibus nostro bono vincimur.Unde certamen tam optabile ? Unde tantam felicitatem parentibus, ut fateantur ipsos liberorum beneficiis impares ? Nisi hoc ita iudicamus, excusationem damus liberis et illos segniores ad referendam gratiam facimus, quibus stimulos adicere debemus et dicere : " Hoc agite, optimi iuvenes ! Proposita est inter parentes ac liberos honesta contentio, dederint maiora an receperint. Non ideo vicerunt, quia occupaverunt.