De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Iam tempus est quaedam ex nostra, ut ita dicam, moneta proferre. Qui id beneficium dedit, quo est aliquid melius, potest vinci. Pater dedit filio vitam, est autem aliquid vita melius ; ita pater vinci potest, quia dedit beneficium, quo est aliquid melius.
Etiamnunc, qui dedit alicui vitam, si et semel et iterum liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium quam dedit. Pater autem vitam dedit potest ergo, si saepius periculo mortis liberatus a filio
fuerit, maius beneficium accipere quam dedit.Qui beneficium accipit, maius accipit, quo magis eo indiget. Magis autem indiget vita, qui vivit, quam qui natus non est, ut qui ne indigere quidem omnino possit ; maius ergo beneficium accipit pater, si vitam a filio accipit, quam filius a patre, quod natus est.