De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Eodem tempore servos despicis et colis, imperiosus intra limen atque impotens, humilis foris et tam contemptus quam contemnens. Neque enim ulli magis abiciunt animos, quam qui improbe tollunt, nullique ad calcandos alios paratiores, quam qui contumelias facere accipiendo didicerunt.

Dicenda haec fuerunt ad contundendam insolentiam hominum ex fortuna pendentium vindicandumque ius beneficii dandi servis, ut filiis quoque vindicaretur. Quaeritur enim, an aliquando, liberi

maiora beneficia dare parentibus suis possint, quam acceperint.

Illud conceditur multos filios maiores potentioresque extitisse quam parentes suos ; aeque et illud meliores fuisse. Quod si constat, potest fieri, ut meliora tribuerint, cum et fortuna illis maior esset et melior voluntas.

" Quidquid," inquit, " est, quod det patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi facultatem patri debet. Ita numquam beneficio vincitur, cuius beneficium est ipsum, quod vincitur." Primum quaedam initium ab aliis trahunt et tamen initiis suis maiora sunt ; nec ideo aliquid non est maius eo, quo coepit, quia non potuisset in tantum procedere, nisi coepisset.