De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Usus consilio descendenti Caesari occurrit et, cum malam mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se et in filios suos redderet, optavit et Caesarem, ut ignosceret sibi rediretque in gratiam secum, rogavit.

Cum dixisset se Caesar facere : " Nemo," inquit, " credet

te mecum in gratiam redisse, nisi aliquid mihi donaveris," petitque non fastidiendam etiam a propitio summam et impetravit. Caesar ait : " Mea causa dabo operam, ne umquam tibi irascar !

" Honeste fecit Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae adiecit. Quicumque hoc audierit exemplum, necesse est Caesarem laudet, sed cum servum ante laudaverit. Non expectas, ut tibi narrem manu missum, qui hoc fecerat. Nec tamen gratis : pecuniam pro libertate eius Caesar numeraverat.

Post tot exempla num dubium est, quin beneficium aliquando a servo dominus accipiat ? Quare potius persona rem minuat, quam personam res ipsa cohonestet ? Eadem omnibus principia eademque origo ; nemo altero nobilior, nisi cui rectius ingenium et artibus bonis aptius.

Qui imagines in atrio exponunt et nomina familiae suae longo ordine ac multis stemmatum inligata flexuris in parte prima aedium collocant, non noti magis quam nobiles sunt ? Unus omnium parens mundus est, sive per splendidos sive per sordidos gradus ad hunc prima cuiusque origo perdueitur. Non est, quod te isti decipiant, qui, cum maiores suos recensent, ubicumque nomen inlustre defecit, illo deum infuleiunt.