De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Bello civili proscriptum dominum servus abscondit et, cum anulos eius sibi aptasset ac vestem induisset, speculatoribus occurrit nihilque se deprecari, quo minus imperata peragerent, dixit et deinde cervicem porrexit. Quanti viri est pro domino eo tempore mori velle, quo rara erat fides dominum mori nolle ! in publica crudelitate mitem inveniri, in publica perfidia fidelem ! cum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei mortem concupiscere !
Nostri saeculi exempla non praeteribo. Sub Tib. Caesare fuit accusandi frequens et paene publica rabies, quae omni civili bello gravius togatam civitatem confecit ; excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocantium ; nihil erat tutum ; omnis saeviendi placebat occasio, nec iam reorum expectabantur eventus, cum esset unus. Cenabat Paulus praetorius in convivio quodam
imaginem Tib. Caesaris habens ectypa et eminente gemma.Rem ineptissimam fecero, si nunc verba quaesiero, quemadmodum dicam illum matellam sumpsisse ; quod factum simul et Maro ex notis illius temporis vestigatoribus notavit et servus eius, quoi nectebantur insidiae, ei ebrio anulum extraxit. Et cum Maro convivas testaretur admotam esse imaginem obscenis et iam subscriptionem componeret, ostendit in manu sua servus anulum. Si quis hunc servum vocat, et illum convivam vocabit.
Sub divo Augusto nondum hominibus verba sua periculosa erant, iam molesta. Rufus, vir ordinis senatorii, inter cenam optaverat, ne Caesar salvus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat; et adiecerat idem omnes et tauros et vitulos optare. Fuerunt, qui illa diligenter audirent. Ut primum diluxit, servus, qui cenanti ad pedes steterat, narrat, quae inter cenam ebrius dixisset, et hortatur, ut Caesarem occupet atque ipse se deferat.
Usus consilio descendenti Caesari occurrit et, cum malam mentem habuisse se pridie iurasset, id ut in se et in filios suos redderet, optavit et Caesarem, ut ignosceret sibi rediretque in gratiam secum, rogavit.