De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Manu misit utrumque e vestigio illa nec indignata est ab his se vitam accepisse, in quos vitae necisque potestatem habuisset. Potuit sibi hoc vel magis gratulari ; aliter enim servata munus notae et vulgaris clementiae habuisset, sic servata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit.

In tanta confusione captae civitatis eum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt ; at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illa transitio, a victoribus ad captivam transfugerunt personam parricidarum ferentes ; quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicaverunt, ne domina occideretur, videri dominam occidisse. Non est, mihi crede, non dico[*]( non dico O, Préchac : condicio Hosius. ) servilis, sed vilis[*]( sed vilis added by Préchac. ) animi egregium factum fama sceleris emisse.

Vettius, praetor Marsorum, ducebatur ad Romanum imperatorem ; servus eius gladium militi illi ipsi, a quo trahebatur, eduxit et primum dominum occidit, deinde : " Tempus est," inquit, " me et mihi consulere ! iam dominum manu misi," atque ita traiecit se uno ictu. Da mihi quemquam, qui magnificentius dominum servaverit.

Corfinium Caesar obsidebat, tenebatur inclutus Domitius ; imperavit medico eidemque servo suo, ut sibi venenum daret. Cum tergiversantem

videret : " Quid cunctaris," inquit, " tamquam in tua potestate totum istud sit ? Mortem rogo armatus." Tum ille promisit et medicamentum innoxium bibendum illi dedit ; quo cum sopitus esset, accessit ad filium eius et : " Iube," inquit, " me adservari, dum ex eventu intellegis, an venenum patri tuo dederim." Vixit Domitius et servatus a Caesare est ; prior tamen illum servus servaverat.