De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quaedam sunt, quae leges nec iubent nec vetant facere ; in iis servus materiam beneficii habet. Quam diu praestatur, quod a servo exigi solet, ministerium est ; ubi plus, quam quod servo necesse est, beneficium est ; ubi in adfectum amici transit, desinit vocari ministerium.

Est aliquid, quod dominus praestare

servo debeat, ut cibaria, ut vestiarium ; nemo hoc dixit beneficium. At indulsit, liberalius educavit, artes, quibus erudiuntur ingenui, tradidit : beneficium est. Idem e contrario fit in persona servi. Quidquid est, quod servilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex voluntate praestatur, beneficium est, si modo tantum est, ut hoc vocari potuerit quolibet alio praestante.

Servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercennarius est. Quemadmodum ille beneficium dat, ubi plus praestat, quam in[*]( in commonly added ) quod operas locavit, sic servus : ubi benevolentia erga dominum fortunae suae modum transit et altius aliquid ausus, quod etiam felicius natis decori esset, spem domini antecessit, beneficium est intra domum inventum.

An aecum videtur tibi, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, si plus debito solitoque fecerint ? Vis scire, quando non sit beneficium ? Ubi dici potest : " Quid, si nollet ? " Ubi vero id praestitit, quod nolle licuit, voluisse laudandum est.