De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est ?

Vide, ne eo maius

sit, quo rarius est exemplum virtutis in servis, eoque gratius, quod, cum fere invisa imperia sint et omnis necessitas gravis, commune servitutis odium in aliquo domini caritas vicit. Ita non ideo beneficium non est, quia a servo profectum est, sed ideo maius, quia deterrere ab illo ne servitus quidem potuit.

Errat, si quis existimat servitutem in totum hominem descendere. Pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt et adscripta dominis ; mens quidem sui iuris, quae adeo libera et vaga est, ut ne ab hoc quidem carcere, cui inclusa est, teneri queat, quominus impetu suo utatur et ingentia agat et in infinitum comes caelestibus exeat.

Corpus itaque est, quod domino fortuna tradidit ; hoc emit, hoc vendit ; interior illa pars mancipio dari non potest. Ab hac quidquid venit, liberum est ; nec enim aut nos omnia iubere possumus aut in omnia servi parere coguntur ; contra rem publicam imperata non facient, nulli sceleri manus commodabunt.

Quaedam sunt, quae leges nec iubent nec vetant facere ; in iis servus materiam beneficii habet. Quam diu praestatur, quod a servo exigi solet, ministerium est ; ubi plus, quam quod servo necesse est, beneficium est ; ubi in adfectum amici transit, desinit vocari ministerium.