De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Testes ingratorum

omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti beneficii conscientia. Denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit. At quem iuvat accepisse, aequali perpetuaque voluptate fruitur et animum eius, a quo accepit, non rem intuens gaudet. Gratum hominem semper beneficium delectat, ingratum semel.

Comparari autem potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae expectans et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis ? Nam etiam si a servo suo beneficium accepit, aestimat, non a quo, sed quid acceperit.