De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hoc ex paradoxis Stoicae sectae minime mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est eum, qui libenter accipit, beneficium reddidisse. Nam eum omnia ad animum referamus, fecit quisque, quantum voluit ; et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit, gratus quoque homo esse potest voluntate.

Quotiens, quod proposuit, quisque consequitur, capit operis sui fructum. Qui beneficium dat, quid proponit ? Prodesse ei, cui dat, et voluptati esse. Si, quod voluit, effecit pervenitque ad me animus eius ac mutuo gaudio adfecit, tulit, quod petit. Non enim in vicem aliquid sibi reddi voluit ; aut non fuit beneficium, sed negotiatio.

Bene navigavit, qui quem destinavit portum tenuit ; teli iactus certae manus peregit officium, si petita percussit ; beneficium qui

dat, vult excipi grate ; habet, quod voluit, si bene acceptum est. Sed speravit emolumenti aliquid. Non fuit hoc beneficium, cuius proprium est nihil de reditu cogitare.

Quod accipiebam, eo animo accepi, quo dabatur : reddidi. Alioqui pessima optimae rei condicio est : ut gratus sim, ad fortunam mittor ! Si illa invita respondere non possum, sufficit animus animo.

" Quid ergo ? non, quidquid potuero, et faciam, ut reddam, et temporum rerumque occasionem sequar et implere eius sinum cupiam, a quo aliquid accepi ? " Sed malo loco beneficium est, nisi et excussis manibus esse grato licet !

" Qui accepit," inquit, " beneficium, licet animo benignissimo acceperit, nondum consummavit officium suum ; restat enim pars reddendi; sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat."

Exemplum hoc dissimile est ; quare ? Quia huius rei laus in corporis motu est et in agilitate, non in animo ; explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non fuit.

" Sed quamvis," inquit, " arti ludentis nihil

desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam non fecit, potest facere, lusus ipse imperfectus est, qui [*](4) consummatur vicibus mittendi ac remittendo" Nolo diutius hoc refellere ; existimemus ita esse, desit aliquid lusui, non lusori ; sic et in hoc, de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui par alia debetur, non animo, qui animum parem sibi nanctus est et, quantum in illo est, quod voluit, effecit.