De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ingentia quorundam beneficia silentium aut loquendi tarditas imitata gravitatem et tristitiam corrupit, cum promitterent vultu negantium. Quanto melius adicere bona verba rebus bonis et praedicatione humana benignaque commendare, quae praestes !

Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam : " Irascor tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire me voluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit ; postea, quidquid desiderabis, tuo iure exiges ; semel rusticitati tuae ignoscitur."