De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Plus accipere debui, sed illi facile non fuit plus dare ; in multos dividenda liberalitas erat ; hoc initium est, boni consulamus et animum eius grate excipiendo evocemus ; parum fecit, sed saepius faciet ; illum mihi praetulit, et me multis; ille non est mihi par virtutibus nec officiis, sed habuit suam Venerem ; querendo non efficiam, ut maioribus dignus sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt ; quid ad rem ? Quam raro fortuna iudicat ! Cotidie querimur malos esse felices ;

saepe, quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum virorum segetem grando percussit ; fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis."

Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat. Numquam deerunt causae querendi, si beneficia a deteriore parte spectaveris.