De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Nec delicate accipiendum est nec summisse et humiliter ; nam qui neclegens est in accipiendo, cum omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima eius
voluptas refrixit ? Alius accipit fastidiose, tamquam qui dicat :" Non quidem mihi opus est, sed quia tam valde vis, faciam tibi mei potestatem " ; alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit ; alius vix labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit.
Loquendum est pro magnitudine rei impensius et illa adicienda : " Plures, quam putas, obligasti " (nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere) ; " nescis, quid mihi praestiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas " (statim gratus est, qui se onerat) ; " numquam tibi referre gratiam potero ; illud certe non desinam ubique confiteri me referre non posse."
Nullo magis Caesarem Augustum demeruit et ad alia impetranda facilem sibi reddidit Furnius, quam quod, cum patri Antonianas partes secuto veniam impetrasset, dixit : " Hanc unam. Caesar, habeo iniuriam tuam : effecisti, ut et viverem et morerer ingratus." Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satis facere, quam ne ad spem quidem exaequandi umquam beneficii accedere ?
His atque eiusmodi vocibus id agamus, ut voluntas nostra non lateat, sed aperiatur et luceat. Verba cessent licet : si, quemadmodum debemus, adfecti
sumus, conscientia eminebit in vultu.Qui gratus futurus est, statim, dum accipit, de reddendo cogitet. Chrysippus quidem ait illum velut in certamen cursus compositum et carceribus inclusum opperiri debere tempus suum, ad quod velut dato signo prosiliat ; et quidem magna illi contentione opus est, magna celeritate, ut consequatur antecedentem.
Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.
Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui iudex. Inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet. " Hoc mihi dedit, sed quam sero, sed post quot labores ! Quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum aut me[*]( aut me, O, Préchac : ita me Hosius after Feldmann. ) colere maluissem ! Non hoc speraveram; in turbam coniectus sum. Tam exiguo dignum me iudicavit ? Honestius praeteriri fuit."