De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Alii pessime locuntur de optime meritis. Tutius est quosdam offendere quam demeruisse ; argumentum enim nihil debentium odio quaerunt. Atqui nihil magis praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum haereat, quae subinde reficienda est, quia nec referre potest gratiam, nisi qui meminit, et, qui meminit,[*]( et qui meminit commonly added. ) eam refert.

Nec delicate accipiendum est nec summisse et humiliter ; nam qui neclegens est in accipiendo, cum omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima eius

voluptas refrixit ? Alius accipit fastidiose, tamquam qui dicat :

" Non quidem mihi opus est, sed quia tam valde vis, faciam tibi mei potestatem " ; alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit ; alius vix labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit.