De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cum illi Rebilus consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem summam misisset instaretque, ut accipi iuberet : " Rogo," inquit, " ignoscas ; et a Persico non accepi." Utrum hoc munera accipere est an senatum legere ?

Cum accipiendum iudicaverimus, hilares accipiamus profitentes gaudium, et id danti manifestum sit, ut fructum praesentem capiat ; iusta enim causa laetitiae est laetum amicum videre, iustior fecisse. Quam grate ad nos pervenisse indicemus effusis adfectibus, quos non ipso tantum audiente sed ubique testemur. Qui grate beneficium accipit, primam eius pensionem solvit.

Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere ; testem beneficii et conscium vitant ; quos scias licet male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura

est, cui datur, ita accipienti adhibenda contio est ; quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtive gratias agunt et in angulo et ad aurem ;