De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Non semper," inquit, " mihi licet dicere : ' nolo '; aliquando beneficium accipiendum est et invito. Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te iniuriam iudicaturus est : non accipiam ? Eodem loco latronem pone, piratam, regem animum latronis ac piratae habentem. Quid faciam ? Parum dignus est, cui debeam ?

" Cum eligendum dico, cui debeas, vim maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse perpendes ; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo id accipiendo obligatur, quod illi repudiare

non licuit ; si vis scire, an velim, effice, ut possim nolle. " Vitam tamen tibi dedit !

" Non refert, quid sit, quod datur, nisi a volente, nisi volenti datur ; si servasti me, non ideo servator es. Venenum aliquando pro remedio fuit ; non ideo numeratur inter salubria. Quaedam prosunt nec obligant. Tuber quidam tyranni gladio divisit, qui ad occidendum eum venerat ; non ideo illi tyrannus gratias egit. quod rem, quam medicorum manus reformidaverant, nocendo sanavit.

Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non videtur dedisse beneficium, qui a malo animo profuit ; casus enim beneficium est, hominis iniuria. Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum. Num ergo beneficium est ferae auxilium ? Minime, quia nec voluit facere nec faciendi animo fecit.

Quo loco feram posui, tyrannum pone ; et hic vitam dedit et illa, nec hic nec illa beneficium. Quia non est beneficium accipere cogi, non est beneficium debere, cui nolis. Ante des oportet mihi arbitrium mei, deinde beneficium.

Disputari de M. Bruto solet, an debuerit accipere ab divo Iulio vitam, cum occidendum eum iudicaret.

Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tractabimus ; mihi enim, cum vir magnus in aliis fuerit, in hac re videtur vehementer errasse nec ex institutione Stoica se egisse. Qui aut regis nomen extimuit, cum optimus civitatis status sub rege iusto sit, aut ibi speravit libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et imperandi et serviendi, aut existimavit civitatem in priorem formam posse revocari amissis pristinis moribus futuramque ibi aequalitatem civilis iuris et staturas suo loco leges, ubi viderat tot milia hominum pugnantia, non an servirent, sed utri ! Quanta vero illum aut rerum naturae aut urbis suae tenuit oblivio, qui uno interempto defuturum credidit alium, qui idem vellet, eum Tarquinius esset inventus post tot reges ferro ac fulminibus occisos !

Sed vitam accipere debuit, ob hoc tamen non habere illum parentis loco, quia in ius dandi beneficii iniuria venerat ; non enim servavit is, qui non interfecit, nec beneficium dedit, sed missionem.

Illud magis venire in aliquam disputationem potest, quid faciendum sit captivo, cui redemptionis pretium homo prostituti corporis et infamis ore promittit

. Patiar me ab impuro servari ? Servatus deinde quam illi gratiam referam ? Vivam cum obsceno ? Non vivam cum redemptore ? Quid ergo placeat, dicam.

Etiam a tali accipiam pecuniam, quam pro capite dependam, accipiam autem tamquam creditum, non tamquam beneficium ; solvam illi pecuniam et, si occasio fuerit servandi periclitantem, servabo ; in amicitiam, quae similes iungit, non descendam, nec servatoris illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi.

Est aliquis dignus, a quo beneficium accipiam, sed danti nociturum est ; ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo prodesse. Defensurus est me reum, sed illo patrocinio regem sibi facturus inimicum ; inimicus sum, si, cum ille pro me periclitari velit, ego, quod facilius est, non facio, ut sine illo pericliter.

Ineptum et frivolum hoc Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio familiae adlatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem sordidum offenderet. Quid fecit laude dignum, quod furtum non recepit, quod maluit non accipere quam reddere ? Quae est enim alienam rem non accipere moderatio ?

Si exemplo magni animi opus est, utamur Graecini

Iulii, viri egregii, quem C. Caesar occidit ob hoc unum, quod melior vir erat, quam esse quemquam tyranno expedit. Is cum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam a Fabio Persico missam non accepit et obiurgantibus iis, qui non aestimant mittentes, sed missa, quod repudiasset : " Ego," inquit, " ab eo beneficium accipiam, a quo propinationem accepturus non sum ? "