De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

et quidem diligentius quaerendus beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum est, quantum accepi, et, si reddidi, solutus sum ac liber ; at illi et plus solvendum est, et nihilo minus etiam relata gratia cohaeremus ; debeo enim, cum reddidi, rursus incipere, manetque amicitia ; et ut in amicitiam[*]( et ut in amicitiam added by Haase. ) non reciperem indignum, sic ne in beneficiorum quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur.

" Non semper," inquit, " mihi licet dicere : ' nolo '; aliquando beneficium accipiendum est et invito. Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te iniuriam iudicaturus est : non accipiam ? Eodem loco latronem pone, piratam, regem animum latronis ac piratae habentem. Quid faciam ? Parum dignus est, cui debeam ?

" Cum eligendum dico, cui debeas, vim maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse perpendes ; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo id accipiendo obligatur, quod illi repudiare

non licuit ; si vis scire, an velim, effice, ut possim nolle. " Vitam tamen tibi dedit !