De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Homo natus in hoc, ut mores liberae civitatis Persica servitute mutaret, parum iudicavit, si senator, senex, summis usus honoribus in conspectu principum supplex sibi

eo more iacuisset, quo hostes victi hostibus iacuere ; invenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet ! Non hoc est rem publicam calcare, et quidem, licet id aliquis non putet ad rem pertinere, sinistro pede ? Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis viri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator epigros suos !

O superbia, magnae fortunae stultissimum malum ! Ut a te nihil accipere iuvat ! Ut omne beneficium in iniuriam convertis[*]( Hosius adds ut te omnia nimia delectant. )! Ut te omnia dedecent ! Quoque altius te sublevasti, hoc depressior es ostendisque tibi non datum adgnoscere ista bona, quibus tantum inflaris ; quidquid das, corrumpis.

Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid vultum habitumque oris pervertat, ut malit personam habere quam faciem ? Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam, sic[*]( sic Préchac : si N, Hosius. ) observavit idoneum tempus, ut in occasione potius emam in necessitate succurreret.

Uno modo istis persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus non ideo videri maiora, quod tumultuosius

data sunt ; ne ipsos quidem ob id cuiquam posse maiores videri; vanam esse superbiae magnitudinem et quae in odium etiam amanda perducat.

Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare sed negare beneficium est ; aestimabimus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sunt, licet, quia iudicium interpellat adfectus ; sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detestamur perniciosos malorum munerum auctores.

Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino,[*]( omnino Préchac after Gertz: omnium N, Hosius : omnia most editors. ) quae nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare. Cum initia beneficiorum suorum spectare tum etiam exitus decet et ea dare, quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet. Multi sunt, qui dicant :

" Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam ? Rogat, resistere precibus eius non possum ; viderit : de se, non de me queretur." Falsum est : immo de te et merito quidem; cum ad mentem bonam redierit, cum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit,

quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est ?

Exorari in perniciem rogantium saeva bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est. Beneficium demus, quod in usu magis ac magis placeat, quod numquam in malum vertat. Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, nec in societate turpis facti aut consilii inveniar ; si potero, revocabo, si minus, non adiuvabo scelus.

Sive illum ira, quo non debebit, impellet, sive ambitionis calor abducet a tutis, in nullum malum vires a me sumere ipso1 patiar nec committam, ut possit quandoque dicere : " Ille amando me occidit." Saepe nihil interest inter amicorum munera et hostium vota; quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit atque instruit. Quid autem turpius quam quod evenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium et beneficium ?

Numquam in turpitudinem nostram reditura tribuamus. Cum summa amicitiae sit amicum sibi aequare, utrique simul consulendum est. Dabo egenti, sed ut ipse non egeam ; succurram perituro,

sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis aut magnae rei merces.

Nullum beneficium dabo, quod turpiter peterem. Nec exiguum dilatabo nec magna pro parvis accipi patiar ; nam ut qui, quod dedit,[*]( dedit commonly added. ) imputat, gratiam destruit, ita qui, quantum det, ostendit, munus suum commendat, non exprobrat.

Respiciendae sunt cuique facultates suae viresque, ne aut plus praestemus, quam possumus, aut minus. Aestimanda est eius persona, cui damus ; quaedam enim minora sunt, quam ut exire a magnis viris debeant, quaedam accipiente maiora sunt. Utriusque itaque personam confer et ipsum inter illas, quod donabis, examina, numquid aut danti grave sit aut parum, numquid rursus, qui accepturus est, aut fastidiat aut non capiat.

Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire fortunae suae : " Non quaero," inquit, " quid te accipere deceat, sed quid me dare." Animosa vox videtur et regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet ; refert, qui det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine

quibus facti ratio non constabit.