De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quidni tu," inquit, " magnum munus mihi dederis, nisi forte te parvo aestimas ? Habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam, quam accepi." Vicit Aeschines hoc munere Alcibiadis parem divitiis animum et omnem iuvenum opulentorum munificentiam.

Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias. Videtur mihi dixisse : " Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; expediam dignum nihilo minus huic viro

munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo." Neque est, quod existimes illum vilem sibi fuisse : pretium se sui fecit. Ingeniosus adulescens invenit, quemadmodum Socraten sibi daret. Non quanta quaeque sint, sed a quali profecta, prospiciendum.[*]( quali profecta prospiciendum Hosius before a lacuna: quali proficiendum NRP; quali profecta scire proficit Préchac. )

Callidus[*]( Before callidus Préchac supplies En dominus and for opinio below reads Opimio (cf. Hor. Sat. ii. 3. 142). ) non difficilem aditum praebuit immodica cupientibus spesque improbas nihil re adiuturus verbis fovit ; at peior opinio, si lingua asper, vultu gravis cum invidia fortunam suam explicuit. Colunt enim detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi odere facientem.[*]( After facientem Hosius indicates a lacuna. )