De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si beneficia in rebus, non in ipsa benefaciendi voluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt, quae accipimus. Id autem falsum est ; non numquam enim magis nos obligat, qui dedit parva magnifice, qui " regum aequavit opes animo," qui exiguum tribuit sed libenter, qui paupertatis suae oblitus est, dum meam respicit, qui non voluntatem tantum iuvandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putavit beneficium, cum daret, qui dedit tamquam numquam1 recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset, et occupavit et quaesiit.

Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac

specie magna videantur, quae danti aut extorquentur aut excidunt, multoque gratius venit, quod facili quam quod plena manu datur.

Exiguum est, quod in me contulit, sed amplius non potuit ; at hic quod dedit, magnum est, sed dubitavit, sed distulit, sed, cum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit et placere non ei, cui praestabat, voluit; ambitioni dedit, non mihi.

Socrati cum multa pro suis quisque facultatibus offerrent, Aeschines, pauper auditor: " Nihil," inquit, " dignum te, quod dare tibi possim, invenio et hoc uno modo pauperem esse me sentio. Itaque dono tibi, quod unum habeo, me ipsum. Hoc munus rogo, qualecumque est, boni consulas cogitesque alios, cum multum tibi darent, plus sibi reliquisse." Cui Socrates :

" Quidni tu," inquit, " magnum munus mihi dederis, nisi forte te parvo aestimas ? Habebo itaque curae, ut te meliorem tibi reddam, quam accepi." Vicit Aeschines hoc munere Alcibiadis parem divitiis animum et omnem iuvenum opulentorum munificentiam.