De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Is perdet beneficia, qui cito se perdidisse credit ; at qui instat et onerat priora sequentibus, etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit. Non audebit adversus multa oculos attollere ; quocumque se convertit memoriam suam fugiens, ibi te videat : beneficiis illum tuis cinge.

Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et iuvenes[*]( et iuvenes added by Gertz. ) et virgines solutaque ac perlucida veste.

Alii quidem videri volunt unam esse, quae det beneficium, alteram, quae accipiat, tertiam, quae reddat ; alii tria beneficorum[*]( beneficorum corrected by Madvig : beneficiorum O. ) esse genera, promerentium, reddentium, simul accipientium reddentiumque.

Sed utrumlibet ex istis iudica verum ; quid ista nos scientia iuvat ? Quid ille consertis manibus in se redeuntium chorus ? Ob hoc, quia ordo beneficii

per manus transeuntis nihilo minus ad dantem revertitur et totius speciem perdit, si usquam interruptus est, pulcherrimus, si cohaeret et vices servat. In eo est aliqua tamen maioris dignatio, sicut promerentium.

Vultus hilari sunt, quales solent esse, qui dant vel accipiunt beneficia ; iuvenes, quia non debet beneficiorum memoria senescere; virgines, quia incorrupta sunt et sincera et omnibus sancta ; in quibus nihil esse adligati decet nec adstricti ; solutis itaque tunicis utuntur ; perlucidis autem, quia beneficia conspici volunt.