De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Subsecuntur utilia, quorum varia et lata materia est ; hic erit pecunia non superfluens sed ad sanum modum habendi parata ; hic erit honor et processus ad altiora tendentium ; nec enim utilius quicquam est quam sibi utilem fieri. Iam cetera ex abundanti veniunt delicatos factura. In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non vulgaria, quaeque aut pauci habuerint aut pauci intra hanc aetatem aut hoc modo, quae, etiam si natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant.

Videamus, quid oblatum maxime voluptati futurum sit, quid frequenter occursurum habenti, ut totiens nobiscum quotiens cum illo sit. Utique cavebimus, ne munera supervacua mittamus, ut feminae aut seni arma venatoria, ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia. Aeque ex contrario circumspiciemus,

ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta. Maledictum enim incipit esse, non munus, in quo vitium accipientis adgnoscitur.

Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue mansura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit. Pauci enim sunt tam grati, ut, quid acceperint, etiam si non vident, cogitent. Ingratos quoque memoria cum ipso munere incurrit, ubi ante oculos est et oblivisci sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat. Eo quidem magis duratura quaeramus, quia numquam admonere debemus ; ipsa res evanescentem memoriam excitet.