Octavia
Seneca, Lucius Annaeus
Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Maiora populus semper a summo exigit.
- Libet experiri, viribus fractus meis
- an cedat animis temere conceptus favor.
- Obsequere potius civibus placidus tuis.
- Male imperatur, cum regit vulgus duces.
- Nihil impetrare cum valet, iuste dolet.
- Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces?
- Negare durum est.
- Principem cogi nefas.
- Remittat ipse.
- Fama sed victum feret.
- Levis atque vana.
- Sit licet, multos notat.
- Excelsa metuit.
- Non minus carpit tamen.
- Facile opprimetur. merita te divi patris
- aetasque frangat coniugis, probitas pudor.,
- Desiste tandem, iam gravis nimium mihi,
- instare: liceat facere quod Seneca improbat.
- et ipse populi vota iam pridem moror,
- cum portet utero pignus et partem mei.
- quin destinamus proximum thalamis diem?
- Tellure rupta Tartaro gressum extuli,
- Stygiam cruenta praeferens dextra facem