Octavia

Seneca, Lucius Annaeus

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. hic mihi iugales praeferat taedas deus
  2. iungatque nostris igne Poppaeam toris.
Sen.
  1. Vix sustinere possit hos thalamos dolor
  2. videre populi, sancta nec pietas sinat.
Ner.
  1. Prohibebor unus facere quod cunctis licet?
Sen.
  1. Maiora populus semper a summo exigit.
Ner.
  1. Libet experiri, viribus fractus meis
  2. an cedat animis temere conceptus favor.
Sen.
  1. Obsequere potius civibus placidus tuis.
Ner.
  1. Male imperatur, cum regit vulgus duces.
Sen.
  1. Nihil impetrare cum valet, iuste dolet.
Ner.
  1. Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces?
Sen.
  1. Negare durum est.
Ner.
  1. Principem cogi nefas.
Sen.
  1. Remittat ipse.
Ner.
  1. Fama sed victum feret.
Sen.
  1. Levis atque vana.