Octavia

Seneca, Lucius Annaeus

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. orbi quietem, saeculo pacem suo.
  2. haec summa virtus, petitur hac caelum via.
  3. sic ille patriae primus Augustus parens
  4. complexus astra est colitur et templis deus.
  5. illum tamen Fortuna iactavit diu
  6. terra marique per graves belli vices,
  7. hostes parentis donec oppressit, sui;
  8. tibi numen incruenta summisit suum
  9. et dedit habenas imperi facili manu
  10. nutuque terras maria subiecit tuo.
  11. invidia tristis victa consensu pio
  12. cessit; senatus, equitis accensus favor;
  13. plebisque votis atque iudicio patrum
  14. tu pacis auctor, generis humani arbiter
  15. electus orbem iam sacra specie regis
  16. patriae parens: quod nomen ut serves petit
  17. suosque cives Roma commendat tibi.
Ner.
  1. Munus deorum est, ipsa quod servit mihi
  2. Roma et senatus quodque ab invitis preces
  3. humilesque voces exprimit nostri metus.