Octavia
Seneca, Lucius Annaeus
Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- en qui Britannis primus imposuit iugum,
- ignota tantis classibus texit freta
- interque gentes barbaras tutus fuit
- et saeva maria, coniugis scelere occidit;
- mox illa gnati: cuius extinctus iacet
- frater venenis, maeret infelix soror
- eademque coniunx nec graves luctus valet
- ira coacta tegere crudelis viri;
- quem sancta refugit semper, atque odio pari
- ardens maritus mutua flagrat face.
- animum dolentis nostra solatur fides
- pietasque frustra: vincit immitis dolor
- consilia nostra nec regi mentis potest
- generosus ardor, sed malis vires capit.
- heu quam nefandum prospicit noster timor
- scelus, quod utinam numen avertat deum.
- O mea nullis aequanda malis
- fortuna, licet
- repetam luctus, Electra tuos.
- tibi maerenti caesum licuit