Octavia
Seneca, Lucius Annaeus
Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- et tuta alumnis. alia sed suboles minus
- conspecta mitis, tertium sollers genus
- novas ad artes extitit, sanctum tamen;
- mox inquietum, quod sequi cursu feras
- auderet acres, fluctibus tectos gravi
- extrahere pisces rete vel calamo levi
- decipere volucres crate vel---
- tenere laqueo, premere subiectos iugo
- tauros feroces, vomere immunem prius
- sulcare terram, laesa quae fruges suas
- interius alte condidit sacro sinu.
- sed in parentis viscera intravit suae
- deterior aetas: eruit ferrum grave
- aurumque, saevas mox et armavit manus;
- partita fines regna constituit, novas