Octavia

Seneca, Lucius Annaeus

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. iuvenis, tenente regna Saturno poli.
  2. tunc illa virgo, numinis magni dea,
  3. Iustitia, caelo missa cum sancta Fide
  4. terris regebat mitis humanum genus.
  5. non bella norant, non tubae fremitus truces,
  6. non arma gentes, cingere assuerant suas
  7. muris nec urbes: pervium cunctis iter,
  8. communis usus omnium rerum fuit;
  9. et ipsa Tellus laeta fecundos sinus
  10. pandebat ultro, tam piis felix parens
  11. et tuta alumnis. alia sed suboles minus
  12. conspecta mitis, tertium sollers genus
  13. novas ad artes extitit, sanctum tamen;
  14. mox inquietum, quod sequi cursu feras
  15. auderet acres, fluctibus tectos gravi
  16. extrahere pisces rete vel calamo levi
  17. decipere volucres crate vel---
  18. tenere laqueo, premere subiectos iugo
  19. tauros feroces, vomere immunem prius
  20. sulcare terram, laesa quae fruges suas