Octavia
Seneca, Lucius Annaeus
Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- qua tranquillus gaudeat orbis
- servetque decus Roma aeternum,
- fratris thalamos sortita tenet
- maxima Iuno;
- soror Augusti sociata toris
- cur a patria pellitur aula?
- sancta quid illi prodest pietas
- divusque pater,
- quid virginitas castusque pudor?
- nos quoque nostri sumus immemores
- post fata ducis, cuius stirpem
- prodimus aegro suadente metu.
- vera priorum virtus quondam
- Romana fuit verumque genus
- Martis in illis sanguisque viris,
- illi reges hac expulerunt
- urbe superbos
- ultique tuos sunt bene manes,
- virgo, dextra caesa parentis
- ne servitium paterere grave et