Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Nescio quod animus grande praesagit malum.
- Regna triumphi, templa Iunonis pete:
- haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.
- Effare quis me casus insontem premat.
- Decus illud orbis atque praesidium unicum,
- quem fata terris in locum dederant Iovis,
- o mater, abiit: membra et Herculeos toros
- urit lues nescio qua; qui domuit feras,
- ille ille victor vincitur maeret dolet.
- quid quaeris ultra?
- Miserias properant suas
- audire miseri; fare, quo posita in statu
- iam nostra domus est? o lares, miseri lares!
- nunc vidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta.
- Non sola maeres. Herculem, toto iacet
- mundo gemendus; fata nec, mater, tua
- privata credas: iam genus totum obstrepit.
- hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt,
- commune terris omnibus pateris malum.
- luctum occupasti: prima, non sola Herculem,