Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- levis est nec illum gloriae stimulat decof;
- errat per orbem, non ut aequetur Iovi
- nec ut per urbes magnus Argolicas eat:
- quod amet requirit, virginum thalamos petit.
- si qua est negata, rapitur; in populos furit,
- nuptas ruinis quaerit et vitium impotens
- virtus vocatur, cecidit Oechalia inclita
- unusque Titan vidit atque unus dies
- stantem et cadentem; causa bellandi est amor.
- totiens timebit Herculi natam parens
- quotiens negabit, hostis est quotiens socer
- fieri recusat: si gener non fit. ferit,
- post haec quid istas innocens servo manus,
- donec furentem simulet ac saeva manu
- intendat arcus meque natumque opprimat?
- sic coniuges expellit Alcides suas,
- haec sunt repudia; nec potest fieri nocens:
- terris videri sceleribus causam suis
- fecit novercam. quid stupes, segnis furor?
- scelus occupandum est: perage dum fervet manus.