Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- o nate, populus? omne iam ingratum est genus.
- petam Cleonas? Arcadum populos petam
- mentisque terras nobiles quaeram tuis?
- hic dira serpens cecidit, hic ales fera,
- hic rex cruentus, hic tua fractus manu
- qui te sepulto possidet caelum leo:
- si grata terra est, populus Alcmenen tuam
- defendat omnis. Thracias gentes petam
- Hebrique populos? haec quoque est meritis tuis
- defensa tellus: stabula cum regno iacent.
- hic pax cruento rege prostrato data est:
- ubi enim negata est? quod tibi infelix anus
- quaeram sepulchrum? de tuis totus rogis
- contendat orbis, reliquias magni Herculis
- quis populus aut quae templa, quae gentes rogant?
- quis, quis petit, quis poscit Alcmenes onus?
- quae tibi sepulchra, nate, quis tumulus sat est?
- hic totus orbis famae erit titulus tibi.
- quid, anime, trepidas? Herculis cineres tenes;
- complectere ossa: reliquiae auxilium dabunt,