Hercules Oetaeus

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. ultro, pater, cogere: si voces dolor
  2. abstulerit ullas, pande tum Stygios lacus
  3. et redde fatis: approba natum prius:
  4. ut dignus astris videar, hic faciet dies.
  5. leve est quod actum est; Herculem hic, genitor, dies
  6. inveniet aut damnabit.' haec postquam edidit,
  7. flammas poposcit. 'hoc age, Alcidae comes
  8. non segnis' inquit 'corripe Oetaeam facem,
  9. noverca cernat quo feram flammas modo.
  10. quid dextra tremuit? num manus pavida impium
  11. scelus refugit? redde iam pharetras mihi,
  12. isnave iners inermis— en nostros manus
  13. quae tendat arcus! quid sedet pallor genis?
  14. animo faces invade quo Alciden vides
  15. voltu iacere, respice arsurum, miser.
  16. vocat ecce iam me genitor et pandit polos;
  17. venio, pater.' voltusque non idem fuit.
  18. tremente pinum dextera ardentem impulit.
  19. refugit ignis et reluctantur faces
  20. et membra vitant, sed recedentem Hercules