Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- dici esse voluit, perage nunc. Titan, vices
- solus relictus: ille qui vester comes
- ubique fueram. Tartara et manes peto.
- hanc tamen ad imos perferam laudem inclutam.
- quod nulla pestis fudit Alciden palam '
- omnemque pestem vicit Alcides palam.
- O decus mundi, radiate Titan,
- cuius ad primos Hecate vapores
- lassa nocturnae levat ora bigae.
- .dic sub Aurora positis Sabaeis,
- dic sub occasu positis Hiberis,
- quique sub plaustro patiuntur ursae
- quique ferventi quatiuntur axe,
- dic sub aeternos properare manes
- Herculem et regnum canis inquieti,
- unde non umquam remeabit ille.
- sume quos nubes radios sequantur,
- pallidus maestas speculare terras
- et caput turpes nebulae pererrent.
- quando, pro Titan, ubi, quo sub axe