Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- invade, mors, non trepida: iam possum mori.
- Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma
- malisque tantis Herculem indomitum refer
- mortemque differ: quos soles, vince inferos.
p.371
- Si me catenis horridus vinctum suis
- praeberet avidae Caucasus volucri dapem.
- Scythia gemente flebilis gemitus mihi
- non excidisset; si vagae Symplegades
- utraque premerent rupe. redeuntis minax
- ferrem ruinas; Pindus incumbat mihi
- atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos
- frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas:
- non ipse si in me, mater, hic mundus ruat
- superque nostros flagret incensus toros
- Phoebeus axis, degener mentem Herculis
- clamor domaret; mille decurrant ferae
- pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus
- aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax
- cervice tota pulset et quicquid fuit
- solum quoque ingens; surgat hinc illinc nemus