Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- nam quis dignus necis Herculeae
- superest auctor nisi dextra tui?
p.365
- Heu qualis intus scorpios. quis fervida
- plaga revulsus cancer infixus meas
- urit medullas? sanguinis quondam capax
- tumidi igne cor pulmonis arentes fibras
- distendit. ardet felle siccato iecur
- totumque lentus sanguinem avexit vapor,
- primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas
- in membra fecit, abstulit pestis latus.
- exedit artus penitus et costas malum,
- hausit medullas: ossibus vacuis sedet;
- nec ossa durant ipsa, sed compagibus
- discussa ruptis mole conlapsa fluunt,
- defecit ingens corpus et pesti satis
- Herculea non sunt membra— pro quantum est malum
- quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
- en cernite, urbes, cernite ex illo Hercule
- quid, quid supersit. Herculem agnoscis, pater?
- hisne ego lacertis colla Nemeaei mali