Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- †morte ferire? dirus o nobis pudor,
- o turpe fatum, femina Herculeae necis
- auctor feretur! morior Alcides quibus?
- invicta si me cadere feminea manu
- voluere fata perque tam turpes colus
- mea mors cucurrit, cadere potuissem, ei mihi,
- Iunonis odio: feminae caderem manu,
- sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit,
- Scythico sub axe genita domuisset meas
- vires Amazon— feminae cuius manu
- Iunonis hostis vincor? hinc gravior tibi,
- noverca, pudor est. quid diem hunc laetum vocas?
- quid tale tellus genuit iratae tibi?
- mortalis odia femina excessit tua.
- adhuc ferebas esse te Alcidae imparem:
- victa es duobus— pudeat irarum deos.
- utinam meo cruore satiasset suos
- Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus
- vallatus hydram tabe pavissem mea,
- utinam fuissem praeda Centauris datus