Hercules Oetaeus

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. unde iste coetus? totus in vultus meos
  2. decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt
  3. totusque poscit vindicem mundus suum.
  4. iam parcite, urbes, quo fugam praeceps agam?
  5. mors sola portus dabitur aerumnis meis.
  6. testor nitentis flammeam Phoebi rotam
  7. superosque testor: Herculem in terris adhuc
  8. moritura linquo.
Hyl.
  1. Fugit attonita, ei mihi.
  2. peracta iam pars matris est: statuit mori;
  3. nunc nostra superest, mortis auferre impetum.
  4. o misera pietas: si mori matrem vetas,
  5. patri es scelestus; si mori pateris, tamen
  6. in matre peccas— urget hinc illinc scelus.
  7. inhibenda tamen est, verum ut eripiam scelus.
p.358
Chorus
  1. Verum est quod cecinit sacer
  2. Thressae sub Rhodopes iugis
  3. aptans Pieriam chelyn
  4. Orpheus Calliopae genus,
  5. aeternum fieri nihil.