Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Sator deorum, cuius excussum manu
- utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus,
- secure regna— protuli pacem tibi,
- quacumque Nereus porrigi terras vetat,
- non est tonandum: perfidi reges iacent,
- saevi tyranni, fregimus quicquid fuit
- tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens,
- adhuc negatur? parui certe Iove
- ubique dignus teque testata est meum
- patrem noverca, quid tamen nectis moras?
- numquid timemur? numquid impositum sibi
- non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem?
- quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi
- certe remisit, omne concessit malum
- quod terra genuit, pontus aer inferi:
- nullus per urbes errat Arcadias leo,
- Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera;
- sparsit peremptus aureum serpens nemus
- et hydra vires posuit et notos Hebro
- cruore pingues hospitum fregi greges