Thyestes

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. pius est.
Chor.
  1. An ultra maius aut atrocius
  2. natura recipit?
Nvnt.
  1. Sceleris hunc finem putas?
  2. gradus est.
Chor.
  1. Quid ultra potuit? obiecit feris
  2. lanianda forsan corpora atque igne arcuit?
Nvnt.
  1. Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus
  2. nec solvat ignis! avibus epulandos licet
  3. ferisque triste pabulum saevis trahat—
  4. votum est sub hoc quod esse supplicium solet:
  5. pater insepultos spectet! o nullo scelus
  6. credibile in aevo quodque posteritas neget—
  7. erepta vivis exta pectoribus tremunt
  8. spirantque venae corque adhuc pavidum salit;
  9. at ille libras tractat ac fata inspicit
  10. et adhuc calentes viscerum venas notat.
  11. postquam hostiae placuere, securus vacat
  12. iam fratris epulis: ipse divisum secat
  13. in membra corpus, amputat trunco tenus