Thyestes

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. alta, quae navis timuit secare,
  2. hinc et hinc fusis speciosa velis
  3. strata ludenti patuere cumbae,
  4. et vacat mersos numerare pisces
  5. hic ubi ingenti modo sub procella
  6. Cycladas pontum timuere motae.
  7. Nulla sors longa est: dolor ac voluptas
  8. invicem cedunt; brevior voluptas,
  9. ima permutat levis hora summis:
  10. ille qui donat diadema fronti,
  11. quem genu nixae tremuere gentes,
  12. cuius ad nutum posuere bella
  13. Medus et Phoebi propioris Indus
  14. et Dahae-Parthis equitem minati,
  15. anxius sceptrum tenet et moventes
  16. cuncta divinat metuitque casus
  17. mobiles rerum dubiumque tempus.
  18. Vos quibus rector maris atque terrae
  19. ius dedit magnum necis atque vitae,
  20. ponite inflatos tumidosque vultus: