Thyestes

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Diluere possem cuncta, nisi talis fores.
  2. sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia
  3. quae credidisti, pessimam causam meam
  4. hodierna, pietas fecit, est prorsus nocens
  5. quicumque visus tam bono fratri est nocens.
  6. lacrimis agendum est: supplicem primus vides;
  7. hae te precantur pedibus intactae manus:
  8. ponatur omnis ira et ex animo tumor
  9. erasus abeat. obsides fidei accipe
  10. hos innocentes, frater,
Atr.
  1. A genibus manum
  2. aufer meosque potius amplexus pete.
  3. vos quoque, senum praesidia, tot iuvenes, meo
  4. pendete collo, squalidam vestem exue
  5. oculisque nostris parce et ornatus cape
  6. pares meis. laetusque fraterni imperi
  7. capesse partem, maior haec laus est mea,
  8. fratri paternum reddere incolumi decus:
  9. habere regnum casus est, virtus dare.
Thy.
  1. Di paria, frater, pretia pro tantis tibi