Thyestes
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- hoc ipse faciet,
- Sed quibus captus dolis
- nostros dabit perductus in laqueos pedem?
- inimica credit cuncta,
- Non poterat capi,
- nisi capere vellet, regna nune sperat mea:
- hac spe minanti fulmen occurret Iovi,
- hac spe subibit gurgitis tumidi minas
- dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,
- hac spe, quod esse maximum retur malum,
- fratrem videbit.
- Quis fidem pacis dabit?
- cui tanta credet?
- Credula est spes improba.
- gnatis tamen mandata quae patruo ferant
- dabimus: relictis exul hospitiis vagus
- regno ut miserias mutet atque Argos regat
- ex parte dominus, si nimis durus preces
- spernet Thyestes, liberos eius rudes
- malisque fessos gravibus et faciles capi