Thyestes

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. precario regnatur.
Sat.
  1. Vbi non est pudor
  2. nec cura iuris sanctitas pietas fides,
  3. instabile regnum est.
Atr.
  1. Sanctitas pietas fides
  2. privata bona sunt, qua iuvat reges eant.
Sat.
  1. Nefas nocere vel malo fratri puta.
Atr.
  1. Fas est in illo quicquid in fratre est nefas.
  2. quid enim reliquit crimine intactum aut ubi
  3. sceleri pepercit? coniugem stupro abstulit
  4. regnumque furto: specimen antiquum imperi
  5. fraude est adeptus, fraude turbavit domum,
  6. est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,
  7. arcanus aries, ductor opulenti gregis,
  8. huius per omne corpus effuso coma
  9. dependet auro, cuius e tergo novi
  10. aurata reges sceptra Tantalici gerunt;
  11. possessor huius regnat, hunc tantae domus
  12. fortuna sequitur, tuta seposita sacer
  13. in parte carpit prata, quae cludit lapis