Thyestes
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Quis inferorum sede ab infausta extrahit
- avido fugaces ore captantem cibos,
- quis male deorum Tantalo visas domos
- ostendit iterum? peius inventum est siti
- arente in undis aliquid et peius fame
- hiante semper? Sisyphi numquid lapis
- gestandus umeris lubricus nostris venit
- aut membra celeri differens cursu rota,
- aut poena Tityi qui specu vasto patens
- visceribus atras pascit effossis aves
- et nocte reparans quicquid amisit die
- plenum recenti pabulum monstro iacet?
- in quod malum transcribor? o quisquis nova
- supplicia functis durus umbrarum arbiter
- disponis, addi si quid ad poenas potest
- quod ipse custos carceris diri horreat,
- quod maestus Acheron paveat, ad cuius metum
- nos quoque tremamus, quaere: iam nostra subit
- e stirpe turba quae suum vincat genus
- ac me innocentem faciat et inausa audeat.