Agamemnon

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. abire; sed nunc casta repetatur fides,
  2. nam sera numquam est ad bonos mores via:
  3. quem paenitet peccasse paene est innocens.
Aeg.
  1. Quo raperis amens? credis aut speras tibi
  2. Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil
  3. subesset animo quod graves faceret metus:
  4. tamen superba et impotens flatu nimis
  5. Fortuna magno spiritus tumidos daret.
  6. gravis ille sociis stante adhuc Troia fuit:
  7. quid rere ad animum suapte natura trucem
  8. Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit,
  9. veniet tyrannus: prospera animos efferant.
  10. effusa circa paelicum quanto venit
  11. turba apparatu! sola sed turba eminet
  12. tenetque regem famula veridici dei:
  13. feresne thalami victa consortem tui?
  14. at illa nolet, ultimum est nuptae malum
  15. palam mariti possidens paelex domum.
  16. nec regna socium ferre nec taedae sciunt.
Clyt.
  1. Aegistbe, quid me rursus in praeceps agis