Oedipus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- emitte silvis, mitte vel rabidos canes—
- nunc redde Agauen. anime, quid mortem times?
- mors innocentem sola Fortunae eripit.'
- haec fatus aptat impiam capulo manum
- ensemque ducit, 'itane? tam magnis breves
- poenas sceleribus solvis atque uno omnia
- pensabis ictu? moreris: hoc patri sat est;
- quid deinde matri, quid male in lucem editis
- gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit
- scelus ruina, flebili patriae dabis?
- solvendo non es: illa quae leges ratas
- Natura in uno vertit Oedipoda, novos
- commenta partus, supplices eadem meis
- novetur. iterum vivere atque iterum mori
- liceat, renasci semper ut totiens nova
- supplicia pendas— utere ingenio, miser:
- quod saepe fieri non potest fiat diu;
- mors eligatur longa, quaeratur via
- qua nec sepultis mixtus et vivis tamen
- exemptus erres: morere, sed citra patrem.