Oedipus

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Sive ista ratio sive fortuna occulit,
  2. latere semper patere quod latuit diu:
  3. saepe eruentis veritas patuit malo.
Oed.
  1. Malum timeri maius bis aliquod potest?
Sen.
  1. Magnum esse magna mole quod petitur scias,
  2. concurrit illinc publica, hinc regis salus:
  3. utrimque paria; contine medias manus,
  4. nihil lacessas, ipsa se fata explicent.
Oed.
  1. Non expedit concutere felicem statum:
  2. tuto movetur quicquid extremo in loco est.
Sen.
  1. Nobilius aliquid genere regali appetis?