Oedipus

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Solutus onere regio regni bonis
  2. fruor domusque civium coetu viget,
  3. nec ulla vicibus surgit alternis dies
  4. qua non propinqui munera ad nostros lares
  5. sceptri redundent; cultus, opulentae dapes,
  6. donata multis gratia nostra salus:
  7. quid tam beatae desse fortunae rear?
Oed.
  1. Quod dest: secunda non habent umquam modum.
Cr.
  1. Incognita igitur ut nocens causa cadam?
Oed.
  1. Num ratio vobis reddita est vitae meae?
  2. num audita causa est nostra Tiresiae? tamen
  3. sontes videmur, facitis exemplum: sequor.
Cr.
  1. Quid si innocens sum?
Oed.
  1. Dubia pro certis solent
  2. timere reges.
Cr.
  1. Qui pavet vanos metus,
  2. veros moretur.
Oed.
  1. Quisquis in culpa fuit,
  2. dimissus odit: omne quod dubium est cadat.
Cr.
  1. Sic odia fiunt.